monumenta.ch > Plinius > sectio 188

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 188
{XXXV} pars etiam ore concreto et naribus carens uno tantum foramine spirat potumque calamis avenae trahit et grana eiusdem avenae sponte provenientis ad vescendum. quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. quibusdam ante Ptolemaeum Lathyrum regem Aegypti ignotus fuit usus ignium. quidam et Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus Nilus oriretur. in ora autem ubi dicemus continui montes ardentibus similes rubent.